- VINDEMIA quasi VINIDEMIA
- VINDEMIA, quasi VINIDEMIAa vino vel vite demeuda, peragebatur apud Romanos a Vindemaiore seu Vinaeuntore, de quo vide Laur. Piguorium, Comm. de Servis. Eius tempore Fetiae memorantur l. 1. ff. de Feriis. Nec tantum in Foro, sed etiam inScholis. Augustin. l. 9. c. 2. Et oportune tum paveissimi dies supererant ad Vindemiales ferias et statui tolerare illos, uti sollemniter abscederem. Vide quoque Cyprian. Ep. ad Donatum. Tempus earum exacte desinit l. 2. C. de Feviis, ubi: Adie octavo, inquit Theodosius, Kal. Iulii usque in Kal. Augusti Messis feria concedatur: et a Kalendis Augusti, usque in 10. Kal. Sept. agendarum causarum tribuatur licentia. A decima autem Kalendarum Septembr. usque in Idus Octobris Vindemialis feria concedatur. Vide quae supra de Feriis diximus, suô locô. Namque et viros graves Vindemiarum tempore in agros secedere solitos, et cum amicis suavissime iocundati, vel praeter dicta ex Epistolis Plinii, Ambrosiique Sermonibus, constat. Imo et festum οἰνωμάτων Im peratores quoque cum amicis ruri egêre, in qua laetitia multa in dominos iocularia, vel ipsis audientibus, iactari solebant. Id quod ab Heliogabalo compertum primo produnt rerum conditores nonnulli. Scribitque Paulus Diaconus, Tiberium Constantinum Caesarem ritu Imperatoriô ius petiisse, ut vindemiali laetitiae operam impertiretur diebus triginta, vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 28. c. 30. Sed et iam ante Marcus Antoninus Pius Vindemias privatô cum amicis agebat, teste Capitolinô, c. 11. Ur de Meslalina Claudil uxore, aliisque nil dicam. Cantio in Vindemia, cum primum mustum gustabant, haec erat:Omnis gratia vetus, novum vinum bibo,Veteri novo morbo medeor.Unde et Meditrina Dea; cui libarent tunc, et Meditrinalia sacra, a medendo. Iul. Caes. Scaliger, Poêtic. l. 1. c. 55. ex Athenaeo etc. Vide quoque supra voce Cantilena et Vinalia. Vide plura vero hanc in rem, inprimis de Vindemiae apud Romanos ratione, tempore, legibus, instrumentis, apud Plivium, l. 18. c. 31. Apud Hebraeos, Vindemialis laetitia, non minus sollennis fuit, ut ex Sacris discimus passim. Apud eosdem, Vindemiantem aliter ac praescriptum, item in Iubilaeo: Porro qui ex Vindemia non dedisset pauperi, aut uvas in vinea relinquendas ei negâsset, verberum subiisse poenam, docer Ioh. Seldenus, de Synedriis Veter. Hebraeor. l. 2. c. 13. §. 8. De Vindemia Aesculapii locum nota Arnobii adv. Gentes, l. 7. ubi de variis Deorum festis, Iuvis epulum cras est -- Aesculapii geritur celebraturque vindemia. Colunt enim Dii vineas, et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum? Cereris lechisternium erit Idibus proximis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.